HISTORIA LIBRI ESTHER

CAPUT VIII: De Evergete

Post Philadelphum regnavit frater ejus Ptolemaeus Evergetes, qui ab Aegyptiis Evergetes dictus est, quod refectionem sonat, quia post vastatam Syriam, et Ciliciam, et partes Asiae inter innumera spolia, quae cepit, etiam deos eorum, quos Cambyses in Persas transvexerat revexit. Judaeorum pontifex Onias, Simonis justi filius, cui successit Simon filius ejus sub quo Jesus filius Sirach librum Sapientiae, qui Ecclesiasticus dicitur composuit, quem Graeci panarethon vocant. Et praedicti Simonis in eo facit mentionem. Porro Onias cum tributa negasset Evergeti, zelo legis, vel potius ex avaritia, ut dicit Josephus, qui eum in honorem fuisse testatur, compulit regem in iram. Et missus est legatus a Judaeis, etiam invito Onia ad regem Josephus vir nobilis Tobiae filius, et sororis Oniae; hic habuit filium Hircanum, cujus dum puer esset, probavit pater prudentiam, tradens ei trecenta juga boum, sine loris. Qui non solum pacem reformavit, sed remissus est a rege dux Judaeae, finitimarum regionum.